Encontrados 23 resultados para: munda

  • Generatio, quae sibi munda videtur et non est lota a sordibus suis. (Liber Proverbiorum 30, 12)

  • Averte a delicto et dirige manus et ab omni peccato munda cor tuum; (Liber Ecclesiasticus 38, 10)

  • Aspiciebam, donec throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit. Vestimentum eius quasi nix candidum, et capilli capitis eius quasi lana munda; thronus eius flammae ignis, rotae eius ignis accensus. (Prophetia Danielis 7, 9)

  • Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 1, 11)

  • Pharisaee caece, munda prius, quod intus est calicis, ut fiat et id, quod de foris eius est, mundum. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 26)

  • Et accepto corpore, Ioseph involvit illud in sindone munda (Evangelium secundum Matthaeum 27, 59)

  • Verumtamen, quae insunt, date eleemosynam; et ecce omnia munda sunt vobis. (Evangelium secundum Lucam 11, 41)

  • Noli propter escam destruere opus Dei! Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini, qui per offendiculum manducat. (Epistula ad Romanos 14, 20)

  • Omnia munda mundis; coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum, sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia. (Epistula ad Titum 1, 15)

  • accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda; (Epistula ad Hebraeos 10, 22)

  • Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, immaculatum se custodire ab hoc saeculo. (Epistula Iacobi 1, 27)


“Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai, e ao ficar na terra apodrece com todos os cachos que possui. Alerta, portanto, o demônio não dorme!” São Padre Pio de Pietrelcina