Encontrados 18 resultados para: munitas

  • Et factum est in quarto deci mo anno regis Ezechiae, ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Iudae munitas et cepit eas. (Liber Isaiae 36, 1)

  • Annuntiate in Iuda et in Ierusalem auditum facite; et loquimini et canite tuba in terra, clamate fortiter et dicite: “Congregamini, et ingrediamur civitates munitas”. (Liber Ieremiae 4, 5)

  • Et comedet segetes tuas et panem tuum, devorabit filios tuos et filias tuas, comedet gregem tuum et armenta tua, comedet vineam tuam et ficum tuam; et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio. (Liber Ieremiae 5, 17)

  • “Quare sedemus? Convenite, et ingrediamur civitates munitas et pereamus ibi, quia Dominus Deus noster tradidit nos in interitum et potum dedit nobis aquam fellis; peccavimus enim Domino. (Liber Ieremiae 8, 14)

  • Et oblitus est Israel factoris sui et aedificavit delubra; et Iudas multiplicavit urbes munitas. Et mittam ignem in civitates eius, et devorabit aedes illius. (Prophetia Osee 8, 14)

  • dies tubae et clangoris super civitates munitas et super angulos excelsos. (Prophetia Sophoniae 1, 16)


“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina