Encontrados 565 resultados para: nobis

  • Nobis autem revelavit Deus per Spiritum; Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. (Epistula I ad Corinthios 2, 10)

  • Nos autem non spiritum mundi accepimus, sed Spiritum, qui ex Deo est, ut sciamus, quae a Deo donata sunt nobis; (Epistula I ad Corinthios 2, 12)

  • Haec autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo propter vos, ut in nobis discatis illud: “Ne supra quae scripta sunt”, ne unus pro alio inflemini adversus alterum. (Epistula I ad Corinthios 4, 6)

  • Iam saturati estis, iam divites facti estis. Sine nobis regnastis; et utinam regnaretis, ut et nos vobiscum regnaremus. (Epistula I ad Corinthios 4, 8)

  • nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia et nos in illum, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum. (Epistula I ad Corinthios 8, 6)

  • Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum. (Epistula I ad Corinthios 15, 57)

  • quoniam, sicut abundant passiones Christi in nobis, ita per Christum abundat et consolatio nostra. (Epistula II ad Corinthios 1, 5)

  • sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis sed in Deo, qui suscitat mortuos: (Epistula II ad Corinthios 1, 9)

  • adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis, ut propter eam, quae ex multis personis in nos est, donationem, per multos gratiae agantur pro nobis. (Epistula II ad Corinthios 1, 11)

  • manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis, scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus. (Epistula II ad Corinthios 3, 3)

  • Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est, (Epistula II ad Corinthios 3, 5)

  • Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis. (Epistula II ad Corinthios 4, 7)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina