Encontrados 164 resultados para: noster

  • et si nobis propter increpationem et correptionem ille vivens Dominus noster modicum iratus est, sed iterum reconciliabitur servis suis. (Liber II Maccabaeorum 7, 33)

  • Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Lectulus noster floridus, (Canticum Canticorum 1, 16)

  • Tu autem, Deus noster, suavis et verus es, patiens et in misericordia disponens omnia. (Liber Sapientiae 15, 1)

  • Apprehendet enim vir fratrem suum in domo patris sui: “Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem haec sub manu tua”. (Liber Isaiae 3, 6)

  • Et dicetur in die illa: “Ecce Deus noster iste, exspectavimus eum, ut salvaret nos; iste Dominus, sustinuimus eum: exsultabimus et laetabimur in salutari eius. (Liber Isaiae 25, 9)

  • Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te; tantum in te recordemur nominis tui. (Liber Isaiae 26, 13)

  • Dominus enim iudex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster: ipse salvabit nos. (Liber Isaiae 33, 22)

  • Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu eius; et cognoscant omnia regna terrae quia tu, Domine, es solus Deus”. (Liber Isaiae 37, 20)

  • dicit Redemptor noster, Dominus exercituum nomen illius, Sanctus Israel. (Liber Isaiae 47, 4)

  • Tu enim pater noster. Abraham enim nescit nos, et Israel ignorat nos; tu, Domine, pater noster, redemptor noster: a saeculo nomen tuum. (Liber Isaiae 63, 16)

  • Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum; et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. (Liber Isaiae 64, 7)

  • “Convertimini, filii, qui aversi estis a me, et sanabo aversiones vestras”. “Ecce nos venimus ad te; tu enim es Dominus Deus noster. (Liber Ieremiae 3, 22)


“Não abandone sua alma à tentação, diz o Espírito Santo, já que a alegria do coração é a vida da alma e uma fonte inexaurível de santidade.” São Padre Pio de Pietrelcina