Encontrados 57 resultados para: nostros

  • Et ait Iudas: “Absit istam rem facere, ut fugiamus ab eis; et si appropiavit tempus nostrum, et moriamur in virtute propter fratres nostros et non inferamus crimen gloriae nostrae”. (Liber I Maccabaeorum 9, 10)

  • Quoniam servastis ad nos pactum et mansistis in amicitia nostra et non accessistis ad inimicos nostros, audivimus et gavisi sumus. (Liber I Maccabaeorum 10, 26)

  • Et, si qui ex vobis apti sunt conscribi inter nostros, conscribantur, et sit inter nos pax”. (Liber I Maccabaeorum 13, 40)

  • Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes et, cum de nobis iudicatur, speremus misericordiam. (Liber Sapientiae 12, 22)

  • Sed et figulus, mollem terram premens laboriose, fingit ad usus nostros unumquodque vas; et de eodem luto fingit, quae mundis operibus in usum sunt, vasa, et quae his sunt contraria, omnia similiter; horum autem singulorum vasorum quis utriusque sit usus, iudex est figulus. (Liber Sapientiae 15, 7)

  • Laus patrum. Laudemus viros gloriosos et parentes nostros in generatione sua. (Liber Ecclesiasticus 44, 1)

  • Et nunc benedicite Deum omnium, qui magna facit in omni terra, exaltans dies nostros a ventre matris nostrae et faciens nobiscum secundum suam misericordiam. (Liber Ecclesiasticus 50, 24)

  • Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit; et nos putavimus eum quasi plagatum, percussum a Deo et humiliatum. (Liber Isaiae 53, 4)

  • Converte nos, Domine, ad te, et convertemur; innova dies nostros sicut a principio. (Lamentationes 5, 21)

  • et dabit Dominus virtutem nobis et illuminabit oculos nostros, et vivemus sub umbra Nabuchodonosor regis Babylonis et sub umbra Balthasar filii eius et serviemus eis multis diebus et inveniemus gratiam in conspectu eorum. (Liber Baruch 1, 12)

  • A die qua Dominus eduxit patres nostros de terra Aegypti et usque ad hanc diem eramus contumaces in Dominum Deum nostrum et temere egimus, ne audiremus vocem eius, (Liber Baruch 1, 19)

  • et adhaeserunt nobis mala et maledictio, quam constituit Dominus Moysi servo suo in die, qua eduxit patres nostros de terra Aegypti dare nobis terram fluentem lac et mel, sicut hic dies. (Liber Baruch 1, 20)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina