Encontrados 7 resultados para: noverant

  • Omnisque illa generatio congregata est ad patres suos, et surrexerunt alii post illam, qui non noverant Dominum et opus, quod fecerat cum Israel. (Liber Iudicum 2, 10)

  • Hae sunt gentes, quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Is raelem, omnes, qui non noverant bella Chananaeorum, (Liber Iudicum 3, 1)

  • Videntes autem omnes, qui noverant eum heri et nudiustertius, quod esset cum prophetis et prophetaret, dixerunt ad invicem: “Quaenam res accidit filio Cis? Num et Saul inter prophetas?”. (Liber I Samuelis 10, 11)

  • et quid ageretur penitus ignorabat, tantummodo enim Ionathan et David rem noverant. (Liber I Samuelis 20, 39)

  • interrogavit sapientes, qui tempora noverant, et illorum faciebat cuncta consilio scientium leges ac iura maiorum — (Liber Esther 1, 13)

  • Dereliquerunt me propinqui mei, et, qui me noverant, obliti sunt mei. (Liber Iob 19, 14)

  • Venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae sorores suae et cuncti, qui noverant eum prius; et comederunt cum eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo, quod intulerat Dominus super eum; et dederunt ei unusquisque argenteum unum et inaurem auream unam. (Liber Iob 42, 11)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina