Encontrados 59 resultados para: novum carmen

  • Ecce posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia. Triturabis montes et comminues et colles quasi pulverem pones. (Liber Isaiae 41, 15)

  • Cantate Domino canticum novum, laus eius ab extremis terrae; qui descenditis in mare, et plenitudo eius, insulae et habitatores earum. (Liber Isaiae 42, 10)

  • Usquequo vagaberis, filia rebellis? Quia creavit Dominus novum super terram: femina circumdabit virum. (Liber Ieremiae 31, 22)

  • Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Iudae pactum novum; (Liber Ieremiae 31, 31)

  • Et dabo eis cor aliud et spiritum novum tribuam in visceribus eorum; et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum, (Prophetia Ezechielis 11, 19)

  • Proicite a vobis omnes praevaricationes vestras, in quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum et spiritum novum. Et quare moriemini, domus Israel? (Prophetia Ezechielis 18, 31)

  • et assument super te congementes carmen lugubre et plangent te: “Quae est ut Tyrus, quae obmutuit in medio maris? (Prophetia Ezechielis 27, 32)

  • Et es eis quasi carmen amatorum, quod suavi voce et cum dulci chordarum sono canitur, et audiunt verba tua et non faciunt ea. (Prophetia Ezechielis 33, 32)

  • Et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum; (Prophetia Ezechielis 36, 26)

  • Neque mittunt vinum novum in utres veteres, alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt; sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservantur”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 17)

  • Dico autem vobis: Non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 29)

  • Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri; alioquin supplementum aufert aliquid ab eo, novum a veteri, et peior scissura fit. (Evangelium secundum Marcum 2, 21)


“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina