Encontrados 23 resultados para: occasum

  • Et misit Nabuchodonosor rex Assyriorum ad omnes inhabitantes Persidem et ad omnes inhabitantes ad occasum: inhabitantes Ciliciam et Damascum et Libanum et Antilibanum et ad omnes inhabitantes circa faciem maritimae; (Liber Iudith 1, 7)

  • et exies in obviam universae terrae ad occasum, quia non crediderunt verbo oris mei. (Liber Iudith 2, 6)

  • Et exiit a Nineve ipse et omnis virtus eius in profectionem, ut praecederet regem Nabuchodonosor et cooperiret omnem faciem terrae, quae est ad occasum, in quadrigis et equitibus et peditibus electis suis. (Liber Iudith 2, 19)

  • Et quare terga verterunt, ne venirent in obviam mihi prae omnibus, qui inhabitant ad occasum?”. (Liber Iudith 5, 4)

  • PSALMUS. Asaph. Deus deorum, Dominus, locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum. (Liber Psalmorum 50, 1)

  • Fecit lunam ad tempora signanda, sol cognovit occasum suum. (Liber Psalmorum 104, 19)

  • A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini. (Liber Psalmorum 113, 3)

  • Ecce veniunt filii tui, quos emisisti, veniunt congregati ab ortu usque ad occasum verbo Sancti, gaudentes in Dei gloria. (Liber Baruch 4, 37)

  • Surge, Ierusalem, et sta in excelso et circumspice ad orientem et vide congregatos filios tuos a solis ortu usque ad occasum verbo Sancti, gaudentes in memoria Dei. (Liber Baruch 5, 5)

  • Quod verbum cum audisset, rex satis contristatus est; et pro Daniele posuit cor, ut liberaret eum, et usque ad occasum solis laborabat, ut erueret illum. (Prophetia Danielis 6, 15)

  • Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 1, 11)


“Lembre-se de que os santos foram sempre criticados pelas pessoas deste mundo, e puseram sob seus pés o mundo e as suas máximas .” São Padre Pio de Pietrelcina