Encontrados 963 resultados para: omnia
Qui Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit? (Epistula ad Romanos 8, 32)
quorum sunt patres, et ex quibus Christus secundum carnem: qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. (Epistula ad Romanos 9, 5)
Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipsum omnia. Ipsi gloria in saecula. Amen. (Epistula ad Romanos 11, 36)
Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent, (Epistula ad Romanos 12, 4)
Alius enim credit manducare omnia; qui autem infirmus est, holus manducat. (Epistula ad Romanos 14, 2)
Noli propter escam destruere opus Dei! Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini, qui per offendiculum manducat. (Epistula ad Romanos 14, 20)
Nobis autem revelavit Deus per Spiritum; Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. (Epistula I ad Corinthios 2, 10)
spiritalis autem iudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur. (Epistula I ad Corinthios 2, 15)
Itaque nemo glorietur in hominibus. Omnia enim vestra sunt, (Epistula I ad Corinthios 3, 21)
sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura, omnia enim vestra sunt, (Epistula I ad Corinthios 3, 22)
“Omnia mihi licent!”. Sed non omnia expediunt. “Omnia mihi licent!”. Sed ego sub nullius redigar potestate. (Epistula I ad Corinthios 6, 12)
nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia et nos in illum, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum. (Epistula I ad Corinthios 8, 6)