Encontrados 227 resultados para: opus ductu
Sciens autem Iesus ait illis: “Quid molesti estis mulieri? Opus enim bonum operata est in me; (Evangelium secundum Matthaeum 26, 10)
Sicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem, unicuique opus suum, ianitori quoque praecepit, ut vigilaret. (Evangelium secundum Marcum 13, 34)
Iesus autem dixit: “Sinite eam; quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me. (Evangelium secundum Marcum 14, 6)
et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine. (Evangelium secundum Ioannem 2, 25)
Dicit eis Iesus: “Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius, qui misit me, et ut perficiam opus eius. (Evangelium secundum Ioannem 4, 34)
Respondit Iesus et dixit eis: “Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 29)
Respondit Iesus et dixit eis: “Unum opus feci, et omnes miramini. (Evangelium secundum Ioannem 7, 21)
Respondit eis Iesus: “Multa opera bona ostendi vobis ex Patre; propter quod eorum opus me lapidatis?”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 32)
quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas, quia dicit ei Iesus: “Eme ea, quae opus sunt nobis ad diem festum”, aut egenis ut aliquid daret. (Evangelium secundum Ioannem 13, 29)
Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi, ut quis te interroget; in hoc credimus quia a Deo existi”. (Evangelium secundum Ioannem 16, 30)
Ego te clarificavi super terram; opus consummavi, quod dedisti mihi, ut faciam; (Evangelium secundum Ioannem 17, 4)
et possessiones et substantias vendebant et dividebant illas omnibus, prout cuique opus erat; (Actus Apostolorum 2, 45)