Encontrados 48 resultados para: oris

  • Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus meus oboediet; uno tantum regni solio te praecedam”. (Liber Genesis 41, 40)

  • “Audite, caeli, quae loquor; audiat terra verba oris mei! (Liber Deuteronomii 32, 1)

  • Et dixit Elias Thesbites de Thesbi in Galaad ad Achab: “Vivit Dominus, Deus Israel, in cuius conspectu sto. Non erit annis his ros et pluvia, nisi iuxta oris mei verba!”. (Liber I Regum 17, 1)

  • Recordamini mirabilium eius, quae fecit, signorum illius et iudiciorum oris eius, (Liber I Paralipomenon 16, 12)

  • et ipsi iudicaverunt exterminare omnem carnem eorum, qui non sunt obsecuti verbo oris eius. (Liber Iudith 2, 3)

  • et exies in obviam universae terrae ad occasum, quia non crediderunt verbo oris mei. (Liber Iudith 2, 6)

  • Inundabimus enim eos in ipsis, et montes eorum inebriabuntur sanguine eorum, et campi eorum replebuntur mortuis eorum, et non resistet vestigium pedum eorum contra faciem nostram, sed perditione perient. Dicit rex Nabuchodonosor, dominus universae terrae; dixit enim, et non frustrabuntur verba oris eius. (Liber Iudith 6, 4)

  • Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem; (Liber Iob 5, 15)

  • “Usquequo loqueris talia, et spiritus vehemens sermones oris tui? (Liber Iob 8, 2)

  • A mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius. (Liber Iob 23, 12)

  • Sint ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo. Domine, adiutor meus et redemptor meus. (Liber Psalmorum 19, 15)

  • Verbo Domini caeli facti sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum. (Liber Psalmorum 33, 6)


“Que Nossa Senhora aumente a graça em você e a faça digna do Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina