Encontrados 12332 resultados para: os

  • Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco super faciem universae terrae, et cessaverunt aedificare civitatem. (Liber Genesis 11, 8)

  • Et idcirco vocatum est nomen eius Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae, et inde dispersit eos Dominus super faciem universae terrae. (Liber Genesis 11, 9)

  • Hae sunt generationes Sem. Sem centum erat annorum, quando genuit Arphaxad biennio post diluvium; (Liber Genesis 11, 10)

  • vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentos annos et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 11)

  • Porro Arphaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sala. (Liber Genesis 11, 12)

  • Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sala, quadringentis tribus annis et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 13)

  • Vixitque Sala, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 15)

  • Et vixit Heber, postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 17)

  • Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 19)

  • Vixitque Reu, postquam genuit Seruch, ducentis septem annis et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 21)

  • Vixitque Seruch, postquam genuit Nachor, ducentos annos et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 23)

  • Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annos et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 25)


“O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança.” São Padre Pio de Pietrelcina