Encontrados 81 resultados para: ova

  • et votum vovit dicens: “Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulae tuae et recordatus mei fueris nec oblitus ancillae tuae dederisque servae tuae sexum virilem, dabo eum Domino omnes dies vitae eius, et novacula non ascendet super caput eius”. (Liber I Samuelis 1, 11)

  • Missae sunt epistulae per cursores ad universas provincias regis, ut perderent, occiderent atque delerent omnes Iudaeos, a puero usque ad senem, parvulos et mulieres uno die, hoc est tertio decimo mensis duodecimi, qui vocatur Adar, et bona eorum diriperent. (13a) Epistulae autem hoc exemplar fuit: “Rex magnus Artaxerxes centum viginti septem ab India usque Aethiopiam provinciarum satrapis et ducibus, qui eius imperio subiecti sunt, haec scribit: (13b) Cum plurimis gentibus imperarem et universum orbem meae dicioni subiugassem, volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed semper clementer et leniter agens gubernare subiectorum vitam absque ullo terrore, regnumque quietum et usque ad fines pervium praestans, optatam cunctis mortalibus pacem renovare. (13c) Quaerente autem me a consiliariis meis, quomodo hoc posset impleri, unus qui prudentia, bona voluntate et fide stabili ceteros praecellit et est post regem secundus, Aman nomine, (13d) indicavit mihi in totius orbis terrarum tribubus populum hostilem esse dispersum, qui, legibus suis contra omnium gentium faciens consuetudinem, regum iussa in perpetuum contemnat, ne consistat concordia nationum a nobis consolidata. (13e) Quod cum didicissemus, videntes unam hanc gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus nostrisque negotiis contraire, pessima conficere et regni impedire pacem, (13f) iussimus, ut quoscumque Aman, qui negotiis publicis praepositus est et quem patris loco colimus, per litteras monstraverit, cum coniugibus ac liberis radicitus deleantur inimicorum gladiis, nullusque eorum misereatur, quarta decima die duodecimi mensis Adar anni praesentis; (13g) ut, qui iam olim sunt nefarii homines, uno die violenter ad inferos descendentes stabiles in posterum et quietas reddant nobis plene res publicas. 13h Qui autem celaverit genus eorum, inhabitabilis erit non solum inter homines, sed nec inter aves, et igne sancto comburetur; et substantia eorum in regnum conferetur. Valete”. (Liber Esther 3, 13)

  • Iudaeis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor et tripudium. (Liber Esther 8, 16)

  • Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur. (Liber Iob 29, 20)

  • en venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit. (Liber Iob 32, 19)

  • Quando derelinquit ova sua in terra, in pulvere calefiunt. (Liber Iob 39, 14)

  • Tacens obmutui et silui absque ullo bono, et dolor meus renovatus est. (Liber Psalmorum 39, 3)

  • Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum firmum innova in visceribus meis. (Liber Psalmorum 51, 12)

  • Tota die insidias cogitasti; lingua tua sicut novacula acuta, qui facis dolum. (Liber Psalmorum 52, 4)

  • qui replet in bonis aetatem tuam: renovabitur ut aquilae iuventus tua. (Liber Psalmorum 103, 5)

  • Emittes spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae. (Liber Psalmorum 104, 30)

  • Dixit autem Iudas et fratres eius: “Ecce contriti sunt inimici nostri; ascendamus mundare sancta et renovare”. (Liber I Maccabaeorum 4, 36)


“Devemos odiar os nossos pecados, visto que o amor ao Senhor significa paz”. São Padre Pio de Pietrelcina