Encontrados 83 resultados para: pace

  • Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea, quae possidet; (Evangelium secundum Lucam 11, 21)

  • Facto autem tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos, qui miserant illos. (Actus Apostolorum 15, 33)

  • Nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo: “Miserunt magistratus, ut dimittamini; nunc igitur exeuntes ite in pace”. (Actus Apostolorum 16, 36)

  • Et citato eo, coepit accusare Tertullus dicens: “Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur genti huic per tuam providentiam, (Actus Apostolorum 24, 2)

  • Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti. (Epistula ad Romanos 15, 13)

  • Quod si infidelis discedit, discedat. Non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi; in pace autem vocavit nos Deus. (Epistula I ad Corinthios 7, 15)

  • ne quis ergo illum spernat. Deducite autem illum in pace, ut veniat ad me; exspecto enim illum cum fratribus. (Epistula I ad Corinthios 16, 11)

  • Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, quia exceperat exploratores cum pace. (Epistula ad Hebraeos 11, 31)

  • dicat autem aliquis de vobis illis: “Ite in pace, calefacimini et saturamini”, non dederitis autem eis, quae necessaria sunt corporis, quid proderit? (Epistula Iacobi 2, 16)

  • fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem. (Epistula Iacobi 3, 18)

  • Propter quod, carissimi, haec exspectantes satagite immaculati et inviolati ei inveniri in pace; (Epistula II Petri 3, 14)


“Viva feliz. Sirva ao Senhor alegremente e com o espírito despreocupado.” São Padre Pio de Pietrelcina