Encontrados 10 resultados para: palatio

  • Clamaverunt ergo portarii et nuntiaverunt in palatio regis intrinsecus. (Liber II Regum 7, 11)

  • Quam ob rem tulit Ioas rex Iudae omnia sanctificata, quae consecraverant Iosaphat et Ioram et Ochozias patres eius reges Iudae, et quae ipse obtulerat, et universum aurum, quod inveniri potuit in thesauris templi Domini et in palatio regis, misitque Hazaeli regi Syriae; et recessit ab Ierusalem. (Liber II Regum 12, 19)

  • Sed et de filiis tuis, qui egredientur ex te, quos generabis, tollentur et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis”. (Liber II Regum 20, 18)

  • Nos autem, memores salis, quod in palatio comedimus, et quia laesiones regis videre nefas ducimus, idcirco misimus et nuntiavimus regi, (Liber Esdrae 4, 14)

  • Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio regio, ubi rex Asuerus manere consueverat. (Liber Esther 1, 9)

  • Mardochaeus autem de palatio et de conspectu regis egrediens fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et albis, coronam magnam auream portans in capite et amictus pallio serico atque purpureo; omnisque civitas exsultavit atque laetata est. (Liber Esther 8, 15)

  • Et de filiis tuis, qui exibunt de te, quos genueris, tollent, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis”. (Liber Isaiae 39, 7)

  • pueros, in quibus nulla esset macula, decoros forma et eruditos omni sapientia, cautos scientia et doctos disciplina, et qui possent stare in palatio regis, et ut docerent eos litteras et linguam Chaldaeorum. (Prophetia Danielis 1, 4)

  • Ego Nabuchodonosor quietus eram in domo mea et florens in palatio meo; (Prophetia Danielis 4, 1)

  • Post finem mensium duodecim in palatio regni Babylonis deambulabat; (Prophetia Danielis 4, 26)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina