Encontrados 30 resultados para: pauci

  • Et remanserunt in sanctis viri pauci, quoniam obtinuerat eos fames, et dispersi sunt unusquisque in locum suum. (Liber I Maccabaeorum 6, 54)

  • Et avertebant eum dicentes: “Non poterimus, sed liberemus animas nostras modo et revertamur nos et fratres nostri et pugnabimus adversus eos; nos autem pauci sumus”. (Liber I Maccabaeorum 9, 9)

  • Anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum, et convenerunt ad eum omnes exercitus, ita ut pauci relicti essent cum Tryphone. (Liber I Maccabaeorum 15, 10)

  • et de illuminationibus, quae de caelo factae sunt ad eos, qui generose pro Iudaismo fortiter fecerunt, ita ut universam regionem, cum pauci essent, vindicarent et barbaram multitudinem fugarent (Liber II Maccabaeorum 2, 21)

  • Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferen dum sermonem coram Deo; Deus enim in caelo, et tu super terram: idcirco sint pauci sermones tui. (Liber Ecclesiastes 5, 1)

  • civitas parva, et pauci in ea viri; venit contra eam rex magnus et vallavit eam exstruxitque munitiones magnas per gyrum. (Liber Ecclesiastes 9, 14)

  • Propter hoc maledictio voravit terram, et poenas exsolverunt habitatores eius; ideoque imminuti sunt cultores eius, et relicti sunt homines pauci. (Liber Isaiae 24, 6)

  • accipite uxores et generate filios et filias et date filiis vestris uxores et filias vestras date viris, et pariant filios et filias, et multiplicamini ibi et nolite esse pauci numero. (Liber Ieremiae 29, 6)

  • dixeruntque ad Ieremiam prophetam: “Cadat oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui nos intuentur; (Liber Ieremiae 42, 2)

  • Et, qui fugerint gladium, revertentur de terra Aegypti in terram Iudae, viri pauci, et scient omnes reliquiae Iudae, quae ingressae sunt terram Aegypti, ut peregrinarentur ibi, cuius sermo compleatur, meus an illorum. (Liber Ieremiae 44, 28)

  • Avertatur ira tua a nobis, quia derelicti sumus pauci in gentibus, quo dispersisti nos. (Liber Baruch 2, 13)

  • quam angusta porta et arta via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam! (Evangelium secundum Matthaeum 7, 14)


“Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação. Que Ela lhe sirva de doce modelo e inspiração na virtude da santa humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina