Encontrados 114 resultados para: pax

  • Dixitque ei Dominus: “Pax tecum, ne timeas, non morieris!”. (Liber Iudicum 6, 23)

  • Aedificavit ergo ibi Gedeon altare Domino vocavitque illud: “Dominus pax”; usque in praesentem diem adhuc est in Ephra filiorum Abiezer. (Liber Iudicum 6, 24)

  • Dixitque Dalila rursum ad eum: “Usquequo decipis me et falsum loqueris? Ostende quo vinciri debeas”. Cui respondit Samson: “Si septem crines nexos capitis mei cum licio plexueris et paxillo fixeris, deficiam eroque ut ceteri homines”. (Liber Iudicum 16, 13)

  • Quae cum dormire eum fecisset et septem crines nexos capitis eius cum licio plexisset et paxillo fixisset, dixit ad eum: “Philisthim super te, Samson!”. Qui consurgens de somno extraxit paxillum cum navicula et licio. (Liber Iudicum 16, 14)

  • Cui respondit senex: “Pax tecum sit! Ego praebebo omnia, quae necessaria sunt; tantum, quaeso, ne in platea maneas”. (Liber Iudicum 19, 20)

  • Et redditae sunt urbes, quas tulerant Philisthim ab Israel, Israeli ab Accaron usque Geth; et terminos earum liberavit Israel de manu Philisthinorum. Eratque pax inter Israel et Amorraeum. (Liber I Samuelis 7, 14)

  • Si dixerit: “Bene”, pax erit servo tuo; si autem fuerit iratus, scito quia malum decretum est ab eo. (Liber I Samuelis 20, 7)

  • Si dixero puero: “Ecce sagittae intra te sunt, tolle eas”, tu veni ad me, quia pax tibi est, et nihil est mali, vivit Dominus. Si autem sic locutus fuero puero: “Ecce sagittae ultra te sunt”, vade, quia dimisit te Dominus. (Liber I Samuelis 20, 22)

  • et dicetis fratri meo: “Et tibi pax et domui tuae pax et omnibus, quaecumque habes, sit pax! (Liber I Samuelis 25, 6)

  • Clamans autem Achimaas dixit ad regem: “Pax!”. Et adorans regem pronus in terram ait: “Benedictus Dominus Deus tuus, qui conclusit homines, qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem!”. (Liber II Samuelis 18, 28)

  • Et ait rex: “Estne pax puero Absalom?”. Dixitque Achimaas: “Vidi tumultum magnum, cum mitteret Ioab servum regis et me servum tuum, sed nescio quid fuerit”. (Liber II Samuelis 18, 29)

  • Dixit autem rex ad Aethiopem: “Estne pax puero Absalom?”. Cui respondens Aethiops: “Fiant, inquit, sicut puer inimici domini mei regis et universi, qui consurrexerunt adversus eum in malum!”. (Liber II Samuelis 18, 32)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina