Encontrados 47 resultados para: pecora

  • Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa et solvebat regi Israel centum milia agnorum et lanam centum milium arietum. (Liber II Regum 3, 4)

  • Haec enim dicit Dominus: Non videbitis ventum neque pluviam, et torrens replebitur aquis; et bibetis vos et pecora et iumenta vestra. (Liber II Regum 3, 17)

  • Sed et de Philisthim Iosaphat munera deferebant et vectigal argenti; Arabes quoque adducebant pecora arietum septem milia septingenta et hircos totidem. (Liber II Paralipomenon 17, 11)

  • Aedificavitque Ozias turres in Ierusalem super portam Anguli et super portam Vallis et super Angulum firmavitque eas. 10 Exstruxit etiam turres in solitudine et fodit cisternas plurimas, eo quod haberet multa pecora tam in Sephela quam in planitie; agricolas quoque habuit et vinitores in montibus et in campis fertilibus; erat quippe homo agriculturae deditus. (Liber II Paralipomenon 26, 9)

  • Duces quoque eius sponte obtulerunt, tam populo quam sacerdotibus et Levitis; porro Helcias et Zacharias et Iahiel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum Pascha pecora commixtim duo milia sescenta et boves trecentos. (Liber II Paralipomenon 35, 8)

  • Et erat bona in aspectu et formosa facie valde et prudens in corde et bona in sensu et erat honesta valde, quia reliquerat ei Manasses vir eius filius Ioseph filii Achitob filii Melchis filii Eliab filii Nathanael filii Surisaddai filii Simeon filii Israel aurum et argentum et pueros et puellas et pecora et praedia, et manebat in eis; (Liber Iudith 8, 7)

  • oves et boves universas, insuper et pecora campi, (Liber Psalmorum 8, 8)

  • bestiae et universa pecora, serpentes et volucres pennatae. (Liber Psalmorum 148, 10)

  • et captivas duxerunt mulieres et natos et pecora possederunt. (Liber I Maccabaeorum 1, 32)

  • instruere aras et templa et idola et immolare porcina et pecora communia (Liber I Maccabaeorum 1, 47)

  • ipsi et filii eorum et mulieres eorum et pecora eorum, quoniam induraverant super eos mala. (Liber I Maccabaeorum 2, 30)

  • Et insurrexerunt in eos in bello sabbatis; et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum. (Liber I Maccabaeorum 2, 38)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina