Encontrados 26 resultados para: pecus

  • Omne pecus Cedar congregabitur tibi, arietes Nabaioth ministrabunt tibi; offerentur super placabili altari meo, et domum gloriae meae glorificabo. (Liber Isaiae 60, 7)

  • Leva oculos tuos et vide venientes ab aquilone: Ubi est grex, qui datus est tibi, pecus inclitum tuum? (Liber Ieremiae 13, 20)

  • Quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone, quae ponet terram eius in solitudinem, et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus: et moti sunt et abierunt. (Liber Ieremiae 50, 3)

  • dices: “Domine, tu locutus es contra locum istum, ut disperderes eum, ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus, et ut sit perpetua solitudo”. (Liber Ieremiae 51, 62)

  • Quoniam haec dicit Dominus Deus: Quod si et quattuor iudicia mea pessima, gladium et famem et bestias malas et pestilentiam misero in Ierusalem, ut interficiam de ea hominem et pecus, (Prophetia Ezechielis 14, 21)

  • pinguissimum pecus assume. Compone quoque struem lignorum sub ea; effervescant frusta eius, et coque ossa illius in medio eius. (Prophetia Ezechielis 24, 5)

  • Vos autem, grex meus, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego iudico inter pecus et pecus, inter arietes et hircos. (Prophetia Ezechielis 34, 17)

  • Propterea haec dicit Dominus Deus ad eos: Ecce ego ipse iudico inter pecus pingue et macilentum; (Prophetia Ezechielis 34, 20)

  • salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam, et iudicabo inter pecus et pecus. (Prophetia Ezechielis 34, 22)

  • Et pecus unum de grege ducentorum, de pascuis irriguis Israel, in oblationem et in holocaustum et in pacifica ad expiandum pro eis, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 45, 15)

  • Congregatione congregabo, Iacob, totum te; in unum conducam reliquias Israel, pariter ponam illum quasi gregem in ovili, quasi pecus in medio pascuae; et tumultuabuntur a multitudine hominum. (Prophetia Michaeae 2, 12)

  • Ficus enim non florebit, et non erit fructus in vineis; mentietur opus olivae, et arva non afferent cibum; abscissum est de ovili pecus, et non est armentum in praesepibus. (Prophetia Habacuc 3, 17)


“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina