Encontrados 13 resultados para: piscium

  • Recordamur piscium, quos comedebamus in Aegypto gratis; in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones porrique et cepae et alia. (Liber Numeri 11, 5)

  • atque reptilium, quae moventur in terra, sive piscium, qui sub terra morantur in aquis; (Liber Deuteronomii 4, 18)

  • Post haec aedificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle et ad introitum portae Piscium per circuitum Ophel et exaltavit illum vehementer; constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Iudae munitis. (Liber II Paralipomenon 33, 14)

  • Portam autem Piscium aedificaverunt filii Asnaa; ipsi contignaverunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes. (Liber Nehemiae 3, 3)

  • et super portam Ephraim et super portam Antiquam et super portam Piscium et turrim Hananeel et turrim Meah et usque ad portam Gregis; et steterunt in porta Custodiae. (Liber Nehemiae 12, 39)

  • Numquid implebis telis pellem eius et iaculo hamato piscium caput illius? (Liber Iob 40, 31)

  • Et stabunt super mare piscatores; ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erit; plurimae species erunt piscium eius, sicut pisces maris Magni, multitudinis nimiae. (Prophetia Ezechielis 47, 10)

  • Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta Piscium, et ululatus ab urbe Nova, et contritio magna a collibus. (Prophetia Sophoniae 1, 10)

  • Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam; rumpebantur autem retia eorum. (Evangelium secundum Lucam 5, 6)

  • Stupor enim circumdederat eum et omnes, qui cum illo erant, in captura piscium, quos ceperant; (Evangelium secundum Lucam 5, 9)

  • Ille autem dixit eis: “Mittite in dexteram navigii rete et invenietis”. Miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium. (Evangelium secundum Ioannem 21, 6)

  • alii autem discipuli navigio venerunt, non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium. (Evangelium secundum Ioannem 21, 8)


“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina