Encontrados 16 resultados para: positus

  • Vidit quoque Cinaeum et, assumpta parabola sua, ait: “Robustum quidem est habitaculum tuum, et in petra positus nidus tuus. (Liber Numeri 24, 21)

  • Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem, ut loqueretur ei pro Adonia. Et surrexit rex in occursum eius adoravitque eam et sedit super thronum suum; positus quoque est thronus matri regis, quae sedit ad dexteram eius. (Liber I Regum 2, 19)

  • Et exivit Thobias et vocavit illum et dixit ei: “Iuvenis, pater te rogat”. Et introivit ad eum, et prior Thobis salutavit eum. Et ille dixit ei: “Gaudium tibi magnum sit!”. Et respondens Thobi dixit illi: “Quid mihi adhuc gaudium est? Homo sum inutilis oculis et non video lumen caelorum, sed in tenebris positus sum sicut mortui, qui non amplius vident lumen. Vivus ego sum inter mortuos. Vocem hominum audio et ipsos non video”. Et dixit ei: “Forti esto animo; in proximo est, ut a Deo cureris. Forti animo esto!”. Et respondit illi Thobi: “Thobias filius meus vult ire in Mediam. Nonne poteris ire cum illo et ducere illum? Et dabo tibi mercedem tuam, frater”. Et dixit illi: “Potero ire cum illo, quoniam novi omnes vias et aliquotiens ivi in Mediam et perambulavi omnes campos eius et montes et omnes commeatus scio”. (Liber Thobis 5, 10)

  • Scisne hoc a principio, ex quo positus est homo super terram, (Liber Iob 20, 4)

  • Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio eius; (Liber Ecclesiasticus 38, 32)

  • Allatusque est lapis unus et positus est super os laci; quem obsignavit rex anulo suo et anulo optimatum suorum, ne quid fieret contra Danielem. (Prophetia Danielis 6, 18)

  • Non est hic: surrexit enim, sicut dixit. Venite, videte locum, ubi positus erat. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 6)

  • Maria autem Magdalene et Maria Iosetis aspiciebant, ubi positus esset. (Evangelium secundum Marcum 15, 47)

  • Et benedixit illis Simeon et dixit ad Mariam matrem eius: “Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel et in signum, cui contradicetur (Evangelium secundum Lucam 2, 34)

  • et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. (Evangelium secundum Lucam 23, 53)

  • Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. (Evangelium secundum Ioannem 19, 41)

  • hi quidem ex caritate scientes quoniam in defensionem evangelii positus sum, (Epistula ad Philippenses 1, 16)


“Caminhe sempre e somente no bem e dê, cada dia, um passo à frente na linha vertical, de baixo para cima.” São Padre Pio de Pietrelcina