Encontrados 69 resultados para: postea

  • Non est priorum memoria, sed nec eorum quidem, qui postea futuri sunt, erit recordatio apud eos, qui futuri sunt in novissimo. (Liber Ecclesiastes 1, 11)

  • Vidi cunctos viventes, qui ambulant sub sole, cum adulescente illo secundo, qui consurgebat pro eo. 16 Infinitus numerus erat populi, omnium, quos ipse praecedebat; sed qui postea futuri sunt, non laetabuntur in eo. Et hoc vanitas et afflictio spiritus. (Liber Ecclesiastes 4, 15)

  • Postea non suffecit errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiae bello, tot et tam magna mala pacem appellant. (Liber Sapientiae 14, 22)

  • Usque in tempus sustinebit patiens, et postea erit redditio iucunditatis. (Liber Ecclesiasticus 1, 29)

  • Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter et in novissimo deridebit te; et postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te. (Liber Ecclesiasticus 13, 8)

  • Et postea resurget et retribuet illis et retributionem unicuique in caput ipsorum convertet. (Liber Ecclesiasticus 17, 19)

  • Dixitque Abdemelech Aethiops ad Ieremiam: “Pone veteres pannos et haec scissa sub scapuli et postea funes”. Fecit ergo Ieremias sic; (Liber Ieremiae 38, 12)

  • Reliquerunt enim falsa et opprobrium postea futuris. (Liber Baruch 6, 47)

  • Nam cum sint lignea et inaurata et inargentata, scietur postea quia falsa sunt; gentibus universis et regibus manifestum erit quia non sunt dii sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus in illis est. (Liber Baruch 6, 50)

  • Et vos, domus Israel, haec dicit Dominus Deus: Singuli post idola vestra ambulate et servite eis. Sed postea nonne audietis me et nomen meum sanctum non polluetis ultra in muneribus vestris et in idolis vestris? (Prophetia Ezechielis 20, 39)

  • Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis et de vino, unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis postea starent in conspectu regis. (Prophetia Danielis 1, 5)

  • Secundum quod vidisti quod de monte abscisus est lapis sine manibus et comminuit testam et ferrum et aes et argentum et aurum, Deus magnus ostendit regi, quae ventura sunt postea; et verum est somnium et fidelis interpretatio eius”. (Prophetia Danielis 2, 45)


“Quando Jesus vem a nós na santa comunhão, encontra alegria em Sua criatura. Por nossa parte, procuremos Nele a nossa alegria.” São Padre Pio de Pietrelcina