Encontrados 181 resultados para: postquam
Habuit autem Galaad uxorem, de qua suscepit filios, qui, postquam creverant, eiecerunt Iephte dicentes: “Heres in domo patris nostri esse non poteris, quia de altera matre generatus es”. (Liber Iudicum 11, 2)
Iamque capilli eius renasci coeperant, postquam rasi sunt. (Liber Iudicum 16, 22)
Introduxitque eum in domum suam et commixtum migma asinis praebuit; ac, postquam laverunt pedes suos, recepit eos in convivium. (Liber Iudicum 19, 21)
Surrexit autem Anna, postquam comederant et biberant in Silo, et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini. (Liber I Samuelis 1, 9)
Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, cum vitulo trium annorum et tribus modiis farinae et utre vini; et adduxit eum ad domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus. (Liber I Samuelis 1, 24)
Cumque ille venisset, Heli sedebat super sellam iuxta portam aspectans viam; erat enim cor eius pavens pro arca Dei. Vir autem ille, postquam ingressus est, nuntiavit urbi; et ululavit omnis civitas. (Liber I Samuelis 4, 13)
Postquam autem circumduxerunt eam, facta est manus Domini super civitatem, pavor magnus nimis; et percussit viros urbis a parvo usque ad maiorem, et eruperunt eis tumores. (Liber I Samuelis 5, 9)
Quare gravatis corda vestra, sicut aggravavit Aegyptus et pharao cor suum? Nonne, postquam percussit eos, tunc dimiserunt eos, et abierunt? (Liber I Samuelis 6, 6)
Et revertentes filii Israel, postquam persecuti fuerant Philisthaeos, praedati sunt castra eorum. (Liber I Samuelis 17, 53)
Cumque reversus esset Saul, postquam persecutus est Philisthaeos, nuntiaverunt ei dicentes: “Ecce David in deserto est Engaddi”. (Liber I Samuelis 24, 2)
Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David re verteretur a caede Amalec et maneret in Siceleg dies duos. (Liber II Samuelis 1, 1)
Accepitque David adhuc concubinas et uxores de Ierusalem, postquam venerat de Hebron; natique sunt David et alii filii et filiae. (Liber II Samuelis 5, 13)