Encontrados 34 resultados para: potuerunt

  • nec potuerunt sacerdotes stare et ministrare propter nubem; compleverat enim gloria Domini domum Dei. (Liber II Paralipomenon 5, 14)

  • Prophetavit autem Eliezer filius Dodiae de Maresa contra Iosaphat dicens: “Quia habuisti foedus cum Ochozia, percussit Dominus opera tua”. Contritaeque sunt naves nec potuerunt ire in Tharsis. (Liber II Paralipomenon 20, 37)

  • Epistulas quoque scripsit plenas blasphemiae in Dominum, Deum Israel, et locutus est adversus eum: “Sicut dii gentium terrarum non potuerunt liberare populos suos de manu mea, sic et Deus Ezechiae eruere non poterit populum suum de manu ista”. (Liber II Paralipomenon 32, 17)

  • Et hi, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub et Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israel essent: (Liber Esdrae 2, 59)

  • Hi sunt autem, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israel essent: (Liber Nehemiae 7, 61)

  • Quoniam intenderunt in te mala, cogitaverunt consilia: nihil potuerunt. (Liber Psalmorum 21, 12)

  • Ibi ceciderunt, qui operantur iniquitatem, expulsi sunt nec potuerunt stare. (Liber Psalmorum 36, 13)

  • saepe expugnaverunt me a iuventute mea, etenim non potuerunt adversum me. (Liber Psalmorum 129, 2)

  • Et surrexit, ut veniret cum exercitu multo, et misit occulte epistulas sociis suis, qui erant in Iudaea, ut comprehenderent Ionathan et eos, qui cum eo erant; et non potuerunt, quia innotuit eis consilium eorum. (Liber I Maccabaeorum 9, 60)

  • Et accesserunt quidam ex his, qui simul sequebantur, ut notarent viam, et non potuerunt invenire. (Liber II Maccabaeorum 2, 6)

  • Aquae multae non potuerunt exstinguere caritatem, nec flumina obruent illam; si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despicient eum. (Canticum Canticorum 8, 7)

  • Vani autem sunt natura omnes homines, in quibus non subest scientia Dei; et de his, quae videntur bonis, non potuerunt intellegere eum, qui est, neque operibus attendentes agnoverunt artificem. (Liber Sapientiae 13, 1)


Uma filha espiritual perguntou a Padre Pio: “O Senhor cura tantas pessoas, por que não cura esta sua filha espiritual?” Padre Pio respondeu-lhe em voz baixa: “E não nos oferecemos a Deus?” São Padre Pio de Pietrelcina