Encontrados 20 resultados para: praesentia Dei sanctificationem

  • et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare expians illud et unges illud in sanctificationem. (Liber Exodus 29, 36)

  • ob sanctificationem iobelei; sed de agro statim ablatas comedetis fruges. (Liber Leviticus 25, 12)

  • et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa eius (Liber I Maccabaeorum 1, 21)

  • et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis et contaminaverunt sanctificationem. (Liber I Maccabaeorum 1, 37)

  • Et viderunt sanctificationem desertam et altare profanatum et portas exustas et in atriis virgulta nata, sicut in saltu vel in uno ex montibus, et pastophoria diruta. (Liber I Maccabaeorum 4, 38)

  • et quia diruerunt abominationem, quam aedificaverat super altare, quod erat in Ierusalem, et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis et Bethsuram civitatem eius. (Liber I Maccabaeorum 6, 7)

  • Deus autem, qui liberavit universum populum suum et reddidit hereditatem omnibus et regnum et sacerdotium et sanctificationem, (Liber II Maccabaeorum 2, 17)

  • Cumque cohors Iudae prima apparuisset, et pavor factus esset super hostes, ac timor ex praesentia illius, qui universa conspicit, super eos esset, in fugam exsiluerunt, alius alio se ferens, ita ut saepe a suis laederentur et gladiorum acuminibus configerentur. (Liber II Maccabaeorum 12, 22)

  • Et manibus quidem pugnantes, sed Dominum cordibus orantes, prostraverunt non minus triginta quinque milia, praesentia Dei magnifice delectati. (Liber II Maccabaeorum 15, 27)

  • “Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium; operuit ignominia facies nostras, quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini”. (Liber Ieremiae 51, 51)

  • Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia longe feci eos in gentibus et quia dispersi eos in terris, ero eis in sanctificationem modicam in terris, ad quas venerunt. (Prophetia Ezechielis 11, 16)

  • Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra servientia immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servientia iustitiae ad sanctificationem. (Epistula ad Romanos 6, 19)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina