Encontrados 381 resultados para: principes

  • Principes eius in muneribus iudicant, et sacerdotes eius in mercede docent, et prophetae eius in pecunia divinant; et super Dominum requiescunt dicentes: “Numquid non Dominus in medio nostrum? Non venient super nos mala”. (Prophetia Michaeae 3, 11)

  • Dormiunt pastores tui, rex Assyriae, requiescunt principes tui; dispersus est populus tuus in montibus, et non est qui congreget. (Prophetia Nahum 3, 18)

  • “Et erit in die hostiae Domini: visitabo super principes et super filios regis et super omnes, qui induti sunt veste peregrina; (Prophetia Sophoniae 1, 8)

  • Principes eius in medio eius leones rugientes; iudices eius lupi deserti, ossa non relinquunt in mane. (Prophetia Sophoniae 3, 3)

  • et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 4)

  • Iesus autem vocavit eos ad se et ait: “Scitis quia principes gentium dominantur eorum et, qui magni sunt, potestatem exercent in eos. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 25)

  • Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia, quae fecit, et pueros clamantes in templo et dicentes: “Hosanna filio David”, indignati sunt (Evangelium secundum Matthaeum 21, 15)

  • Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes: “In qua potestate haec facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem?”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 23)

  • Et cum audissent principes sacerdotum et pharisaei parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret; (Evangelium secundum Matthaeum 21, 45)

  • Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in aulam principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas, (Evangelium secundum Matthaeum 26, 3)

  • Tunc abiit unus de Duodecim, qui dicebatur Iudas Iscariotes, ad principes sacerdotum (Evangelium secundum Matthaeum 26, 14)

  • Principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent, (Evangelium secundum Matthaeum 26, 59)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina