Encontrados 381 resultados para: principes

  • Filii Ozi: Izrahia, de quo nati sunt Michael et Obadia et Ioel et Iesia, quinque principes omnes. (Liber I Paralipomenon 7, 3)

  • Filii Bela: Esebon et Ozi et Oziel et Ierimoth et Urai, quinque principes familiarum et ad pugnandum robustissimi; numerus autem eorum viginti duo milia et triginta quattuor. (Liber I Paralipomenon 7, 7)

  • Numerati sunt autem in genealogiis suis principes familiarum suarum ad bella fortissimi viginti milia et ducenti. (Liber I Paralipomenon 7, 9)

  • omnes hi filii Iedihel principes familiarum suarum viri fortissimi decem et septem milia et ducenti ad proelium procedentes. (Liber I Paralipomenon 7, 11)

  • Omnes hi filii Aser, principes familiarum electi atque fortissimi, capita principum; numerus autem eorum, qui inscripti erant in exercitu ad bellum, viginti sex milia. (Liber I Paralipomenon 7, 40)

  • Hi sunt filii Aod principes familiarum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath; (Liber I Paralipomenon 8, 6)

  • Iehus quoque et Sechia et Marma; hi sunt filii eius principes in familiis suis. (Liber I Paralipomenon 8, 10)

  • Beria autem et Samma principes familiarum habitantium in Aialon; hi fugaverunt habitatores Geth. (Liber I Paralipomenon 8, 13)

  • Hi capita familiarum secundum genealogias, principes qui habitaverunt in Ierusalem. (Liber I Paralipomenon 8, 28)

  • et fratres eorum secundum genealogias suas nongenti quinquaginta sex; omnes hi principes familiarum secundum familias suas. (Liber I Paralipomenon 9, 9)

  • Azarias quoque filius Helciae filii Mosollam filii Sadoc filii Meraioth filii Achitob principes domus Dei. (Liber I Paralipomenon 9, 11)

  • fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei. (Liber I Paralipomenon 9, 13)


“O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança.” São Padre Pio de Pietrelcina