Encontrados 9 resultados para: probat

  • qui custodisti servo tuo David patri meo, quae locutus es ei; ore locutus es et manibus perfecisti, ut et haec dies probat. (Liber I Regum 8, 24)

  • qui praestitisti servo tuo David patri meo quaecumque locutus fueras ei, et, quae ore promiseras, opere complesti, sicut et praesens tempus probat. (Liber II Paralipomenon 6, 15)

  • Auris enim verba probat, et guttur escas gustu diiudicat. (Liber Iob 34, 3)

  • Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus. (Liber Proverbiorum 17, 3)

  • Vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis. (Liber Ecclesiasticus 27, 6)

  • Fornax probat aciem ferri in intinctione: sic vinum in lite corda superborum. (Liber Ecclesiasticus 31, 31)

  • Dona iniquorum non probat Altissimus nec respicit in oblationes iniquorum nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis. (Liber Ecclesiasticus 34, 23)

  • Tu, quam fidem habes, penes temetipsum habe coram Deo. Beatus, qui non iudicat semetipsum in eo quod probat. (Epistula ad Romanos 14, 22)

  • sed sicut probati sumus a Deo, ut crederetur nobis evangelium, ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 4)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina