Encontrados 47 resultados para: quodcumque

  • Verbum sapiens, quodcumque audierit scius, laudabit et ad illud adiciet; audivit luxuriosus, et displicebit illi et proiciet illud post dorsum suum. (Liber Ecclesiasticus 21, 18)

  • ubi manus multae sunt, claude et, quodcumque trades, numera et appende: datum vero et acceptum omne describe. (Liber Ecclesiasticus 42, 7)

  • “Ne vocetis coniurationem, quodcumque populus iste vocat coniurationem, et timorem eius ne timeatis neque paveatis”. (Liber Isaiae 8, 12)

  • Haec enim dixit mihi Dominus: “Vade et pone speculatorem; quodcumque viderit, annuntiet. (Liber Isaiae 21, 6)

  • Dixit autem ad eos Ieremias propheta: “Audivi. Ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra; omne verbum, quodcumque responderit pro vobis, indicabo vobis nec celabo vos quidquam”. (Liber Ieremiae 42, 4)

  • Et dixit ad me: “Fili hominis, quodcumque inveneris, comede; comede volumen istud et vadens loquere ad filios Israel”. (Prophetia Ezechielis 3, 1)

  • quia ego Dominus loquar; quodcumque locutus fuero verbum, et fiet: non prolongabitur amplius, sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum et faciam illud”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 12, 25)

  • Numquid tolletur de ea lignum, ut fiat opus, aut fabricabitur de ea paxillus, ut dependeat in eo quodcumque vas? (Prophetia Ezechielis 15, 3)

  • unde cum iuramento pollicitus est ei dare, quodcumque postulasset. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 7)

  • Vos autem dicitis: “Quicumque dixerit patri vel matri: Munus est, quodcumque ex me profuerit, (Evangelium secundum Matthaeum 15, 5)

  • Tibi dabo claves regni caelorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum in caelis”. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 19)

  • vos autem dicitis: “Si dixerit homo patri aut matri: Corban, quod est donum, quodcumque ex me tibi profuerit”, (Evangelium secundum Marcum 7, 11)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina