Encontrados 6 resultados para: rapuit

  • Quam cum vidisset Sichem filius Hemmor Hevaei principis terrae illius, adamavit eam et rapuit; et dormivit cum illa, vi opprimens illam. (Liber Genesis 34, 2)

  • Et ipse percussit virum Aegyptium, cuius statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium; descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam, quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua. (Liber I Paralipomenon 11, 23)

  • Sandalum eius rapuit oculum ipsius, et species eius captivam fecit animam illius, et transiit gladius cervicem eius. (Liber Iudith 16, 9)

  • Quoniam confringens deseruit pauperes, domum rapuit et non aedificavit eam. (Liber Iob 20, 19)

  • tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, aes, argentum et aurum, et fuerunt quasi folliculus ex areis aestivis, et rapuit ea ventus, nullusque locus inventus est eis; lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus et implevit universam terram. (Prophetia Danielis 2, 35)

  • Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus; ibat autem per viam suam gaudens. (Actus Apostolorum 8, 39)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina