Encontrados 25 resultados para: recta
Ad montem quoque Sinai descendisti et locutus es cum eis de caelo; et dedisti eis iudicia recta et legem rectam, mandata et praecepta bona. (Liber Nehemiae 9, 13)
Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte holocaustum pro vobis; Iob autem servus meus orabit pro vobis. Faciem eius suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia; neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Iob”. (Liber Iob 42, 8)
Rex potens iudicium diligit: tu statuisti, quae recta sunt, iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti. (Liber Psalmorum 99, 4)
Oculi tui recta videant, et palpebrae tuae dirigantur coram te. (Liber Proverbiorum 4, 25)
Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum, et aperientur labia mea, ut recta praedicent. (Liber Proverbiorum 8, 6)
Via stulti recta in oculis eius; qui autem sapiens est, audit consilia. (Liber Proverbiorum 12, 15)
Est via, quae videtur homini recta, novissima autem eius deducunt ad mortem. (Liber Proverbiorum 14, 12)
Voluntas regum labia iusta; qui recta loquitur, diligetur. (Liber Proverbiorum 16, 13)
Est via, quae videtur homini recta, et novissima eius ducunt ad mortem. (Liber Proverbiorum 16, 25)
Ex studiis suis intellegitur puer, si munda et recta sint opera eius. (Liber Proverbiorum 20, 11)
Omnis via viri recta sibi videtur; appendit autem corda Dominus. (Liber Proverbiorum 21, 2)
Labia deosculatur, qui recta verba respondet. (Liber Proverbiorum 24, 26)