Encontrados 797 resultados para: reges Iudae et Ezechias

  • Misique ante vos crabrones, et eiecerunt eos coram vobis — duos reges Amorraeorum — non in gladio nec in arcu tuo. (Liber Iosue 24, 12)

  • Dixitque Adonibezec: “Septuaginta reges, amputatis manuum ac pedum pollicibus, colligebant sub mensa mea ciborum reliquias. Sicut feci, ita reddidit mihi Deus”. Adduxeruntque eum in Ierusalem, et ibi mortuus est. (Liber Iudicum 1, 7)

  • Oppugnantes ergo filii Iudae Ierusalem ceperunt eam; et percusserunt in ore gladii tradentes incendio civitatem. (Liber Iudicum 1, 8)

  • Filii autem Hobab Cinaei cognati Moysi ascenderunt de civitate Palmarum cum filiis Iudae in desertum Iudae, quod est ad meridiem Arad, et habitaverunt cum Amalecitis. (Liber Iudicum 1, 16)

  • Audite, reges, percipite auribus, principes; ego sum, ego sum, quae Domino canam, psallam Domino, Deo Israel! (Liber Iudicum 5, 3)

  • Venerunt reges et pugnaverunt, pugnaverunt reges Chanaan in Thanach iuxta aquas Mageddo, praedam argenti non tulere! (Liber Iudicum 5, 19)

  • Dixitque ad viros Succoth: “Date, obsecro, panes populo, qui mecum est, quia valde defecerunt, et ego persequor Zebee et Salmana reges Madian”. (Liber Iudicum 8, 5)

  • Fugeruntque Zebee et Salmana. Persequens Gedeon comprehendit duos reges Madian Zebee et Salmana, turbato omni exercitu eorum. (Liber Iudicum 8, 12)

  • Et fuit pondus postulatorum anulorum mille septingenti auri sicli absque lunulis et inauribus et vestibus purpureis, quibus Madian reges uti soliti erant, et praeter torques camelorum. (Liber Iudicum 8, 26)

  • Igitur ascendentes Philisthim in terra Iudae castrametati sunt, et in Lehi (id est Maxilla) eorum est fusus exercitus. (Liber Iudicum 15, 9)

  • Dixeruntque ad eos viri de tribu Iudae: “Cur ascendistis adversum nos?”. Qui responderunt: “Ut ligemus Samson venimus et reddamus ei, quae in nos operatus est”. (Liber Iudicum 15, 10)

  • Fuit quoque adulescens de Bethlehem Iudae ex cognatione Iudae; eratque ipse Levites et habitabat ibi ut advena. (Liber Iudicum 17, 7)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina