Encontrados 22 resultados para: reginae

  • Rex autem Salomon dedit reginae Saba omnia, quae voluit et petivit ab eo, praeter ea, quae ultro obtulerat ei munere regio. Quae reversa est et abiit in terram suam cum servis suis. (Liber I Regum 10, 13)

  • fueruntque ei uxores quasi reginae septingentae et concubinae trecentae, et averterunt mulieres cor eius. (Liber I Regum 11, 3)

  • Et invenit Adad gratiam coram pharao valde, in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris suae germanam Taphnes reginae. (Liber I Regum 11, 19)

  • invenit fratres Ochoziae regis Iudae dixitque ad eos: “Quinam estis vos?”. At illi responderunt: “Fratres Ochoziae sumus et descendimus ad salutandos filios regis et filios dominae reginae”. (Liber II Regum 10, 13)

  • Rex autem Salomon dedit reginae Saba cuncta, quae voluit et quae postulavit, et multo plura quam attulerat ad eum. Quae reversa abiit in terram suam cum servis suis. (Liber II Paralipomenon 9, 12)

  • “Secundum legem quid oportet fieri Vasthi reginae, quae Asueri regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, facere noluit?”. (Liber Esther 1, 15)

  • Egredietur enim sermo reginae ad omnes mulieres, ut contemnant viros suos et dicant: “Rex Asuerus iussit, ut regina Vasthi intraret ad eum, et illa noluit”. (Liber Esther 1, 17)

  • Atque hac ipsa die dicent omnes principum coniuges Persarum atque Medorum quem audierint sermonem reginae principibus regis; unde despectio et indignatio. (Liber Esther 1, 18)

  • Quod Mardochaeum non latuit; statimque nuntiavit reginae Esther, et illa regi ex nomine Mardochaei. (Liber Esther 2, 22)

  • Exemplar quoque edicti, quod pendebat in Susan ad perdendum eos, dedit ei, ut reginae ostenderet et moneret eam, ut intraret ad regem et deprecaretur eum et rogaret pro populo suo. 8a “Memor, inquit, dierum humilitatis tuae, quando nutrita sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem. Et tu, invoca Dominum et loquere regi pro nobis et libera nos de morte”. (Liber Esther 4, 8)

  • Die illo dedit rex Asuerus Esther reginae domum Aman adversarii Iudaeorum, et Mardochaeus ingressus est ante faciem regis; confessa est enim ei Esther quid esset sibi. (Liber Esther 8, 1)

  • Responditque rex Asuerus Esther reginae et Mardochaeo Iudaeo: “Domum Aman concessi Esther et ipsum iussi appendi in patibulo, quia ausus est manum in Iudaeos mittere. (Liber Esther 8, 7)


“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina