Encontrados 25 resultados para: retro
Videntes turbam ante et retro adorantem eos, dicite autem in corde vestro: “Te oportet adorare, Domine”. (Liber Baruch 6, 5)
Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 20)
cum audisset de Iesu, venit in turba retro et tetigit vestimentum eius; (Evangelium secundum Marcum 5, 27)
Qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro et dicit: “Vade retro me, Satana, quoniam non sapis, quae Dei sunt, sed quae sunt hominum”. (Evangelium secundum Marcum 8, 33)
et, qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum. (Evangelium secundum Marcum 13, 16)
et stans retro secus pedes eius flens lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius et unguento ungebat. (Evangelium secundum Lucam 7, 38)
accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius, et confestim stetit fluxus sanguinis eius. (Evangelium secundum Lucam 8, 44)
Ait ad illum Iesus: “Nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Dei”. (Evangelium secundum Lucam 9, 62)
In illa die, qui fuerit in tecto, et vasa eius in domo, ne descendat tollere illa; et, qui in agro, similiter non redeat retro. (Evangelium secundum Lucam 17, 31)
Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant. (Evangelium secundum Ioannem 6, 66)
Fratres, ego me non arbitror comprehendisse; unum autem: quae quidem retro sunt, obliviscens, ad ea vero, quae ante sunt, extendens me (Epistula ad Philippenses 3, 13)
iam enim quaedam conversae sunt retro Satanam. (Epistula I ad Timotheum 5, 15)