Encontrados 15 resultados para: robore

  • Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea et principium roboris mei; prior in dignitate, maior in robore! (Liber Genesis 49, 3)

  • Arcus fortium confractus est, et infirmi accincti sunt robore. (Liber I Samuelis 2, 4)

  • Et respondens unus de pueris ait: “Ecce vidi filium Isai Bethlehemitae scientem psallere et fortissimum robore et virum bellicosum et prudentem in verbis et virum pulchrum; et Dominus est cum eo”. (Liber I Samuelis 16, 18)

  • Fueruntque filii Ulam viri robustissimi ad bellum et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta. Omnes hi filii Beniamin. (Liber I Paralipomenon 8, 40)

  • fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei. (Liber I Paralipomenon 9, 13)

  • Porro de filiis Ephraim viginti milia octingenti, fortissimi robore viri nominati in familiis suis. (Liber I Paralipomenon 12, 31)

  • Quod si putas in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Deus ab hostibus: Dei quippe est et adiuvare et in fugam vertere”. (Liber II Paralipomenon 25, 8)

  • Itaque exemplum edicti Artaxerxis regis lectum est coram Rehum praefectum et Samsai scriba et consiliariis eorum; et abierunt festini in Ierusalem ad Iudaeos et prohibuerunt eos in brachio et robore. (Liber Esdrae 4, 23)

  • Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore. (Liber Iob 3, 17)

  • Sapiens corde est et fortis robore; quis restitit ei, et pacem habuit? (Liber Iob 9, 4)

  • “Fili hominis, brachium pharaonis, regis Aegypti, confregi, et ecce non est obvolutum, ut restitueretur ei sanitas, ut ligaretur pannis et farciretur linteolis, ut recepto robore posset tenere gladium. (Prophetia Ezechielis 30, 21)

  • Ibi Idumaea, reges eius et omnes duces eius, qui dati sunt in robore suo cum interfectis gladio et qui cum incircumcisis dormiunt et cum his, qui descenderunt in lacum. (Prophetia Ezechielis 32, 29)


“Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação. Que Ela lhe sirva de doce modelo e inspiração na virtude da santa humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina