Encontrados 37 resultados para: sabbati

  • In diebus illis vidi in Iuda calcantes torcularia in sabbato, portantes acervos et onerantes super asinos vinum et uvas et ficus et omne onus et inferentes in Ierusalem die sabbati; et contestatus sum, quando vendebant cibaria. (Liber Nehemiae 13, 15)

  • Et obiurgavi optimates Iudae et dixi eis: “Quae est haec res mala, quam vos facitis, et profanatis diem sabbati? (Liber Nehemiae 13, 17)

  • Factum est autem, cum obscuratae essent portae Ierusalem ante diem sabbati, dixi, et clauserunt ianuas; et praecepi, ut non aperirent eas usque post sabbatum. Et de pueris meis constitui super portas, ut nullus inferret onus in die sabbati. (Liber Nehemiae 13, 19)

  • Dixi quoque Levitis, ut mundarentur et venirent ad custodiendas portas et sanctificandam diem sabbati. Et pro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum! (Liber Nehemiae 13, 22)

  • PSALMUS. Canticum. Pro die Sabbati. (Liber Psalmorum 92, 1)

  • Qui cum venisset Hierosolymam et pacificum se simulasset, quievit usque ad diem sanctum sabbati et, cum comprehenderet feriatos Iudaeos, arma capere suis praecepit; (Liber II Maccabaeorum 5, 25)

  • Haec dicit Dominus: Custodite animas vestras et nolite portare pondera in die sabbati nec inferatis per portas Ierusalem; (Liber Ieremiae 17, 21)

  • et nolite efferre onera de domibus vestris in die sabbati et omne opus non facietis: sanctificate diem sabbati, sicut praecepi patribus vestris. (Liber Ieremiae 17, 22)

  • Et erit: si audieritis me, dicit Dominus, ut non inferatis onera per portas civitatis huius in die sabbati, et si sanctificaveritis diem sabbati, ne faciatis in eo omne opus, (Liber Ieremiae 17, 24)

  • Si autem non audieritis me, ut sanctificetis diem sabbati et ne portetis onus intrantes per portas Ierusalem in die sabbati, succendam ignem in portis eius, et devorabit domos Ierusalem et non exstinguetur”. (Liber Ieremiae 17, 27)

  • Haec dixit Dominus Deus: Porta atrii interioris, quae respicit ad orientem, erit clausa sex diebus, in quibus opus fit; die autem sabbati aperietur, sed et in die calendarum aperietur, (Prophetia Ezechielis 46, 1)

  • Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino: in die sabbati sex agnos immaculatos et arietem immaculatum (Prophetia Ezechielis 46, 4)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina