Encontrados 189 resultados para: sacerdos

  • Verumtamen non sit qui contendat nec qui arguat, sed tecum iudicium meum, sacerdos. (Prophetia Osee 4, 4)

  • Et erit sicut populus sic sacerdos; et visitabo super eum vias eius et opera eius reddam ei. (Prophetia Osee 4, 9)

  • Et misit Amasias sacerdos Bethel ad Ieroboam regem Israel dicens: “Conspiravit contra te Amos in medio domus Israel; non poterit terra sustinere universos sermones eius. (Prophetia Amos 7, 10)

  • Et audivit Zorobabel filius Salathiel et Iesua filius Iosedec sacerdos magnus et omnes reliquiae populi vocem Domini Dei sui et verba Aggaei prophetae, sicut misit eum Dominus Deus eorum ad ipsos; et timuit populus a facie Domini. (Prophetia Aggaei 1, 12)

  • Sed et nunc confortare, Zorobabel, dicit Dominus, et confortare, Iesua fili Iosedec sacerdos magne, et confortare, omnis popule terrae, dicit Dominus exercituum; et facite, quoniam ego vobiscum sum, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Aggaei 2, 4)

  • Audi, Iesua sacerdos magne, tu et amici tui, qui sedent coram te, quia viri portendentes sunt: Ecce enim ego adduco servum meum Germen. (Prophetia Zachariae 3, 8)

  • Et ipse exstruet templum Domini; et ipse portabit gloriam et sedebit et dominabitur super solio suo; et erit sacerdos ad dexteram eius, et consilium pacis erit inter illos duos. (Prophetia Zachariae 6, 13)

  • Et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens: “Non respondes quidquam ad ea, quae isti testantur adversum te?”. (Evangelium secundum Marcum 14, 60)

  • Ille autem tacebat et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei: “Tu es Christus filius Benedicti?”. (Evangelium secundum Marcum 14, 61)

  • Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait: “Quid adhuc necessarii sunt nobis testes? (Evangelium secundum Marcum 14, 63)

  • Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abiae, et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth. (Evangelium secundum Lucam 1, 5)

  • Accidit autem, ut sacerdos quidam descenderet eadem via et, viso illo, praeterivit; (Evangelium secundum Lucam 10, 31)


“O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor”. São Padre Pio de Pietrelcina