Encontrados 139 resultados para: sacrum Book: Propheta

  • Erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam iussit propheta, divino responso ad se facto, comitari secum, usquequo exiit in montem, in quo Moyses ascendit et vidit Dei hereditatem. (Liber II Maccabaeorum 2, 4)

  • Respondentem vero Oniam dixisse: “Hic est fratrum amator, qui multum orat pro populo et sancta civitate, Ieremias propheta Dei”. (Liber II Maccabaeorum 15, 14)

  • Dilectus a Domino suo Samuel propheta Domini instituit imperium et unxit principes in gente sua. (Liber Ecclesiasticus 46, 16)

  • In lege Domini congregationem iudicavit, et visitavit Deus Iacob, et in fide sua probatus est propheta; (Liber Ecclesiasticus 46, 17)

  • Post hunc surrexit Nathan propheta in diebus David. (Liber Ecclesiasticus 47, 1)

  • Et surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat. (Liber Ecclesiasticus 48, 1)

  • Nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui, quam mandavit illi Isaias propheta, magnus et fidelis in visione sua. (Liber Ecclesiasticus 48, 25)

  • Nam male tractaverunt illum, ipse autem a ventre matris consecratus est propheta evertere et eruere et perdere et iterum aedificare et plantare et renovare. (Liber Ecclesiasticus 49, 9)

  • longaevus et honorabilis vultu ipse est caput, et propheta docens mendacium ipse est cauda; (Liber Isaiae 9, 14)

  • Verum hi quoque prae vino vacillant et prae ebrietate nutant; sacerdos et propheta vacillant prae ebrietate, absorpti sunt a vino, nutant in ebrietate, vacillant in visione, fluctuant in iudicio. (Liber Isaiae 28, 7)

  • In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem. Et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei: “Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vives”. (Liber Isaiae 38, 1)

  • Introivit autem Isaias propheta ad Ezechiam regem et dixit ei: “Quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te?”. Et dixit Ezechias: “De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone”. (Liber Isaiae 39, 3)


“Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia.” São Padre Pio de Pietrelcina