Encontrados 20 resultados para: salvabit

  • “Hac ipsa, quae nunc est hora, cras mittam ad te virum de terra Beniamin, et unges eum ducem super populum meum Israel, et salvabit populum meum de manu Philisthinorum, quia respexi populum meum; venit enim clamor eorum ad me”. (Liber I Samuelis 9, 16)

  • Dixeruntque ei servi sui: “Ecce audivimus quod reges domus Israel clementes sint; ponamus itaque saccos in lumbis nostris et funiculos in capitibus nostris et egrediamur ad regem Israel; forsitan salvabit animam tuam”. (Liber I Regum 20, 31)

  • Igitur salvabit te de ore angusto, amplitudo et non angustiae erunt sub te; requies autem mensae tuae erit plena pinguedine. (Liber Iob 36, 16)

  • Fallax equus ad salutem, in abundantia autem virtutis suae non salvabit. (Liber Psalmorum 33, 17)

  • COPH. Iuxta est Dominus iis, qui contrito sunt corde, et confractos spiritu salvabit. (Liber Psalmorum 34, 19)

  • Et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos, quia speraverunt in eo. (Liber Psalmorum 37, 40)

  • Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me. (Liber Psalmorum 44, 7)

  • Ego autem ad Deum clamabo, et Dominus salvabit me. (Liber Psalmorum 55, 17)

  • Non est in hominis potestate dominari super spiritum nec cohibere spiritum, nec habet potestatem supra diem mortis, nec ulla remissio est ingruente bello, neque salvabit impietas impium. (Liber Ecclesiastes 8, 8)

  • Dominus enim iudex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster: ipse salvabit nos. (Liber Isaiae 33, 22)

  • Dicite pusillanimis: “Confortamini, nolite timere! Ecce Deus vester, ultio veniet, retributio Dei; ipse veniet et salvabit vos”. (Liber Isaiae 35, 4)

  • Portant illum in umeris gestantes et ponentes in loco suo; et stabit ac de loco suo non movebitur; sed et si quis clamat ad eum, non respondet; de tribulatione eius non salvabit eum. (Liber Isaiae 46, 7)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina