Encontrados 636 resultados para: sanctorum dies
nos vero navigavimus post dies Azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem. (Actus Apostolorum 20, 6)
Et cum moraremur plures dies, supervenit quidam a Iudaea propheta nomine Agabus; (Actus Apostolorum 21, 10)
Post dies autem istos praeparati ascendebamus Hierosolymam; (Actus Apostolorum 21, 15)
Dum autem septem dies consummarentur, hi, qui de Asia erant, Iudaei cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem turbam et iniecerunt ei manus (Actus Apostolorum 21, 27)
Nonne tu es Aegyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti et eduxisti in desertum quattuor milia virorum sicariorum?”. (Actus Apostolorum 21, 38)
Post quinque autem dies, descendit princeps sacerdo tum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore, qui adierunt praesidem adversus Paulum. (Actus Apostolorum 24, 1)
cum possis cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Ierusalem, (Actus Apostolorum 24, 11)
Post aliquot autem dies, adveniens Felix cum Drusilla uxore sua, quae erat Iudaea, vocavit Paulum et audivit ab eo de fide, quae est in Christum Iesum. (Actus Apostolorum 24, 24)
Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Caesaream; et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduci. (Actus Apostolorum 25, 6)
Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Berenice descenderunt Caesaream et salutaverunt Festum. (Actus Apostolorum 25, 13)
Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo dicens: “Vir quidam est derelictus a Felice vinctus, (Actus Apostolorum 25, 14)
quod et feci Hierosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta, et cum occiderentur, detuli sententiam; (Actus Apostolorum 26, 10)