Encontrados 39 resultados para: scit
De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum neque Filius, nisi Pater solus. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 36)
De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in caelo neque Filius, nisi Pater. (Evangelium secundum Marcum 13, 32)
Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo scit qui sit Filius, nisi Pater, et qui sit Pater, nisi Filius et cui voluerit Filius revelare”. (Evangelium secundum Lucam 10, 22)
Haec enim omnia gentes mundi quaerunt; Pater autem vester scit quoniam his indigetis. (Evangelium secundum Lucam 12, 30)
Mirabantur ergo Iudaei dicentes: “Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit?”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 15)
Sed hunc scimus unde sit, Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 27)
Et qui vidit, testimonium perhibuit, et verum est eius testimonium, et ille scit quia vera dicit, ut et vos credatis. (Evangelium secundum Ioannem 19, 35)
Scit enim de his rex, ad quem et audenter loquor; latere enim eum nihil horum arbitror, neque enim in angulo hoc gestum est. (Actus Apostolorum 26, 26)
qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis. (Epistula ad Romanos 8, 27)
Quis enim scit hominum, quae sint hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Ita et, quae Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei. (Epistula I ad Corinthios 2, 11)
Quare? Quia non diligo vos? Deus scit! (Epistula II ad Corinthios 11, 11)
Deus et Pater Domini Iesu scit, qui est benedictus in saecula, quod non mentior. (Epistula II ad Corinthios 11, 31)