Encontrados 55 resultados para: scripsit
Scripsit autem Moyses universos sermones Domini; et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim lapides per duodecim tribus Israel. (Liber Exodus 24, 4)
Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes; panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba foederis, decem verba. (Liber Exodus 34, 28)
Et ostendit vobis pactum suum, quod praecepit, ut faceretis, et decem verba, quae scripsit in duabus tabulis lapideis. (Liber Deuteronomii 4, 13)
Haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte, de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius; et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi. (Liber Deuteronomii 5, 22)
Et scripsit Moyses legem hanc et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi, qui portabant arcam foederis Domini, et cunctis senioribus Israel; (Liber Deuteronomii 31, 9)
Scripsit ergo Moyses canticum istud in die illo et docuit filios Israel. (Liber Deuteronomii 31, 22)
Postquam ergo scripsit Moyses verba legis huius in volumine atque complevit, (Liber Deuteronomii 31, 24)
Et scripsit ibi super lapides exemplar legis Moysi, quod ille scripserat coram filiis Israel. (Liber Iosue 8, 32)
apprehendit puerum de viris Succoth interrogavitque eum nomina principum et seniorum Succoth, qui scripsit ei septuaginta septem viros. (Liber Iudicum 8, 14)
Locutus est autem Samuel ad populum legem regni et scripsit in libro et reposuit coram Domino; et dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam. (Liber I Samuelis 10, 25)
Factum est ergo mane, et scripsit David epistulam ad Ioab misitque per manum Uriae (Liber II Samuelis 11, 14)
Scripsit itaque litteras ex nomine Achab et signavit eas anulo eius et misit ad maiores natu et ad optimates, qui erant in civitate eius et habitabant cum Naboth. (Liber I Regum 21, 8)