Encontrados 12 resultados para: scuta

  • Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro puro, sescentos auri siclos dedit in laminas scuti unius; (Liber I Regum 10, 16)

  • et tulit thesauros domus Domini et thesauros regios et universa diripuit, scuta quoque aurea omnia, quae fecerat Salomon. (Liber I Regum 14, 26)

  • Pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea et tradidit ea in manu ducum cursorum, qui excubabant ante ostium domus regis. (Liber I Regum 14, 27)

  • Filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum eruditique ad proelia, quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam; (Liber I Paralipomenon 5, 18)

  • Fecit igitur rex Salomon ducenta scuta aurea de summa sescentorum aureorum, qui in singulis scutis expendebantur, (Liber II Paralipomenon 9, 15)

  • Habuit autem Asa exercitum portantium scuta et hastas de Iuda trecenta milia, de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta milia; omnes isti viri fortissimi. (Liber II Paralipomenon 14, 7)

  • Et factum est a die illa, media pars iuvenum meorum faciebat opus, et media tenebat lanceas et scuta et arcus et loricas, et principes post omnem domum Iudae. (Liber Nehemiae 4, 10)

  • Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum sigillo siliceo: (Liber Iob 41, 7)

  • arcum conteret et confringet arma et scuta comburet igne. (Liber Psalmorum 46, 10)

  • Principes populorum congregati sunt cum populo Dei Abraham, quoniam Dei sunt scuta terrae: vehementer elevatus est. (Liber Psalmorum 47, 10)

  • templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricae et scuta, quae reliquit ibi Alexander Philippi rex Macedo, qui regnavit primus in Graecia. (Liber I Maccabaeorum 6, 2)

  • et non dormient cum fortibus, qui ceciderunt a saeculo et descenderunt ad infernum cum armis suis et posuerunt gladios suos sub capitibus suis, et fuerunt scuta eorum super ossa eorum, quia terror fortium erat in terra viventium. (Prophetia Ezechielis 32, 27)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina