Encontrados 24 resultados para: secutus

  • Et secutus est Giezi post tergum Naaman. Quem cum vidisset ille currentem ad se, desiluit de curru in occursum eius et ait: “Rectene sunt omnia?”. (Liber II Regum 5, 21)

  • Praecepit autem Ioiada sacerdos centurionibus, qui erant super exercitum, et ait eis: “Educite eam extra consaepta templi, et, quicumque secutus eam fuerit, feriatur gladio”. Dixerat enim sacerdos: “Non occidatur in templo Domini”. (Liber II Regum 11, 15)

  • Et profectus est puer et angelus cum illo; et canis exiit cum illo et secutus est eos. Et abierunt ambo, et comprehendit illos prima nox; et manserunt super flumen Tigrin. (Liber Thobis 6, 2)

  • Et, si secutus fueris verba ancillae tuae, consummabis omnia in manibus tuis, quae faciet Deus tecum, et non excidet dominus meus de adinventionibus suis quoadusque vivit. (Liber Iudith 11, 6)

  • Vestigia eius secutus est pes meus, viam eius custodivi et non declinavi ex ea. (Liber Iob 23, 11)

  • ut cognoscant gentes armaturam eius, quia contra Deum bellum eorum est: etenim secutus est a tergo Potentis. (Liber Ecclesiasticus 46, 8)

  • Et cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in teloneo, Matthaeum nomine, et ait illi: “Sequere me”. Et surgens secutus est eum. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 9)

  • Et cum praeteriret, vidit Levin Alphaei sedentem ad teloneum et ait illi: “Sequere me”. Et surgens secutus est eum. (Evangelium secundum Marcum 2, 14)

  • Et Petrus a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem. (Evangelium secundum Marcum 14, 54)

  • Et relictis omnibus, surgens secutus est eum. (Evangelium secundum Lucam 5, 28)

  • Et alius angelus secutus est dicens: “Cecidit, cecidit Babylon illa magna, quae a vino irae fornicationis suae potionavit omnes gentes!”. (Apocalypsis Ioannis 14, 8)

  • Et alius angelus tertius secutus est illos dicens voce magna: “Si quis adoraverit bestiam et imaginem eius et acceperit characterem in fronte sua aut in manu sua, (Apocalypsis Ioannis 14, 9)


“Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação, perturbação e ansiedade. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina