Encontrados 159 resultados para: semen

  • In ipso die plantationis tuae saepies eas et mane semen tuum florere facies; evanescet messis in die penuriae, et dolor insanabilis erit. (Liber Isaiae 17, 11)

  • In aquis multis semen Nili, messis fluminis fruges eius; et facta est negotiatio gentium. (Liber Isaiae 23, 3)

  • Tu autem, Israel, serve meus, Iacob, quem elegi, semen Abraham amici mei, (Liber Isaiae 41, 8)

  • Noli timere, quoniam ego tecum sum: ab oriente adducam semen tuum et ab occidente congregabo te. (Liber Isaiae 43, 5)

  • Effundam enim aquas super terram sitientem et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam: (Liber Isaiae 44, 3)

  • in Domino iustificabitur et laudabitur omne semen Israel. (Liber Isaiae 45, 25)

  • et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli eius; non interisset et non fuisset attritum nomen eius a facie mea. (Liber Isaiae 48, 19)

  • Et Dominus voluit conterere eum infirmitate. Si posuerit in piaculum animam suam, videbit semen longaevum, et voluntas Domini in manu eius prosperabitur. (Liber Isaiae 53, 10)

  • Ad dexteram enim et ad laevam penetrabis, et semen tuum hereditabit gentes, quae civitates desertas inhabitabunt. (Liber Isaiae 54, 3)

  • Et quomodo descendit imber et nix de caelo et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti, (Liber Isaiae 55, 10)

  • Vos autem accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariae. (Liber Isaiae 57, 3)

  • Super quem luditis? Super quem dilatatis os et eicitis linguam? Numquid non vos filii scelesti, semen mendax, (Liber Isaiae 57, 4)


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina