Encontrados 153 resultados para: semper
“Et tu ad Deum tuum converteris; caritatem et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper”. (Prophetia Osee 12, 7)
Non est remedium fracturae tuae, insanabilis est plaga tua; omnes, qui audierint auditionem tuam, plaudent manibus super te, quia super quem non transiit malitia tua semper?”. (Prophetia Nahum 3, 19)
Propter hoc ergo evaginabit gladium suum semper, ut interficiat gentes sine misericordia? (Prophetia Habacuc 1, 17)
Videte, ne contemnatis unum ex his pusillis; dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 10)
nam semper pauperes habetis vobiscum, me autem non semper habetis. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 11)
et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus. (Evangelium secundum Marcum 5, 5)
Semper enim pauperes habetis vobiscum et, cum volueritis, potestis illis bene facere; me autem non semper habetis. (Evangelium secundum Marcum 14, 7)
At ipse dixit illi: “Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt; (Evangelium secundum Lucam 15, 31)
Dicebat autem parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere, (Evangelium secundum Lucam 18, 1)
et erant semper in templo benedicentes Deum. (Evangelium secundum Lucam 24, 53)
Dixerunt ergo ad eum: “Domine, semper da nobis panem hunc”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 34)
Et qui me misit, mecum est; non reliquit me solum, quia ego, quae placita sunt ei, facio semper”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 29)