Encontrados 29 resultados para: senex

  • Et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis Israel; et non erit senex in domo tua omnibus diebus. (Liber I Samuelis 2, 32)

  • Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum iuxta ostium et, fractis cervicibus, mortuus est; senex enim erat vir et gravis. Et ipse iudicavit Israel quadraginta annis. (Liber I Samuelis 4, 18)

  • David autem erat filius viri Ephrathaei, de quo supra dictum est, de Bethlehem Iudae, cui erat nomen Isai; qui habebat octo filios et erat vir in diebus Saul senex et grandaevus inter viros. (Liber I Samuelis 17, 12)

  • Dixitque ei: “Qualis est forma eius?”. Quae ait: “Vir senex ascendit et ipse amictus est pallio”. Intellexit Saul quod Samuel esset et inclinavit se super faciem suam in terra et adoravit. (Liber I Samuelis 28, 14)

  • Erat autem Berzellai Galaadites senex valde, id est octogenarius; et ipse praebuerat alimenta regi, cum moraretur in Mahanaim; erat quippe vir dives nimis. (Liber II Samuelis 19, 33)

  • Cumque iam esset senex, depravatum est cor eius per mulieres, ut sequeretur deos alienos; nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius, (Liber I Regum 11, 4)

  • Prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel; ad quem venerunt filii sui et narraverunt ei omnia opera, quae fecerat vir Dei illa die in Bethel, et verba, quae locutus fuerat ad regem, narraverunt quoque patri suo. (Liber I Regum 13, 11)

  • Et ecce viri transeuntes viderunt cadaver proiectum in via et leonem stantem iuxta cadaver; et venerunt et divulgaverunt in civitate, in qua prophetes ille senex habitabat. (Liber I Regum 13, 25)

  • Et ait: “Quid ergo vult, ut faciam ei?”. Dixitque Giezi: “Ne quaeras; filium enim non habet, et vir eius senex est”. (Liber II Regum 4, 14)

  • Igitur David senex et plenus dierum regem constituit Sa lomonem filium suum super Israel (Liber I Paralipomenon 23, 1)

  • Vixit autem Iob post haec centum quadraginta annis et vidit filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem; et mortuus est senex et plenus dierum. (Liber Iob 42, 16)

  • Non erit ibi amplius infans dierum et senex, qui non impleat dies suos. Quoniam puer erit, qui centenarius moriatur; et, qui non attingat centum annos, maledictus erit. (Liber Isaiae 65, 20)


“Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!” São Padre Pio de Pietrelcina