Encontrados 19 resultados para: sententia

  • Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia. Et verbum fallax et deceptione plenum composuistis, ut loquamini mihi, donec tempus pertranseat; somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem eius loquamini mihi”. (Prophetia Danielis 2, 9)

  • Et egressa sententia, ut sapientes interficerentur, quaerebantur Daniel et socii eius, ut perirent. (Prophetia Danielis 2, 13)

  • respondens dixit ad Arioch, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie esset regis egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli, (Prophetia Danielis 2, 15)

  • In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum petitio, ut cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum et, cuicumque voluerit, dabit illud et humillimum hominem constituet super eo”. (Prophetia Danielis 4, 14)

  • haec est interpretatio, rex, et sententia Altissimi, quae pervenit super dominum meum regem: (Prophetia Danielis 4, 21)

  • Dixit autem Daniel: “Recte mentitus es in caput tuum; ecce enim angelus Dei, accepta sententia a Deo, scindet te medium”. (Prophetia Danielis 13, 55)

  • Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia. (Epistula I ad Corinthios 1, 10)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina