Encontrados 357 resultados para: septem lucernas

  • Et viros iugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant eos, qui remanserant super faciem terrae, ut emundent eam; post menses autem septem quaerere incipient (Prophetia Ezechielis 39, 14)

  • Et fenestrae vestibuli eius et sculpturae palmarum secundum mensuram portae, quae respiciebat ad orientem; et septem graduum erat ascensus eius, et vestibulum intrinsecus. (Prophetia Ezechielis 40, 22)

  • Et in gradibus septem ascendebatur ad eam, et vestibulum erat intrinsecus, et caelatae palmae erant, una hinc et altera inde, in postibus eius. (Prophetia Ezechielis 40, 26)

  • Et introgressus intrinsecus, mensus est in poste portae duos cubitos et portam sex cubitorum et latitudinem laterum portae septem cubitorum hinc et septem cubitorum inde. (Prophetia Ezechielis 41, 3)

  • Septem diebus facies hircum pro peccato cotidie, et vitulum de armento et arietem de pecoribus immaculatos offerent. (Prophetia Ezechielis 43, 25)

  • Septem diebus expiabunt altare et mundabunt illud et consecrabunt illud. (Prophetia Ezechielis 43, 26)

  • Et postquam fuerit emundatus, septem dies numerabuntur ei, (Prophetia Ezechielis 44, 26)

  • In primo mense, quarta decima die mensis, erit vobis Paschae sollemnitas; septem diebus azyma comedentur. (Prophetia Ezechielis 45, 21)

  • et in septem dierum sollemnitate faciet holocaustum Domino septem vitulos et septem arietes immaculatos cotidie septem diebus et pro peccato hircum caprarum cotidie; (Prophetia Ezechielis 45, 23)

  • Septimo mense, quinta decima die mensis, in sollemnitate faciet, sicut supra dicta sunt, per septem dies, tam pro peccato quam pro holocausto et in oblatione et in oleo. (Prophetia Ezechielis 45, 25)

  • Cor eius ab humano commutetur, et cor ferae detur ei, et septem tempora mutentur super eum. (Prophetia Danielis 4, 13)

  • Quod autem vidit rex vigilem et sanctum descendere de caelo et dicere: “Succidite arborem et dissipate illam; attamen germen radicum eius in terra dimittite, et vinculo ferreo et aereo in herbis agri, et rore caeli conspergatur, et cum feris sit pars eius, donec septem tempora mutentur super eum”, (Prophetia Danielis 4, 20)


“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina