Encontrados 25 resultados para: sepulcro

  • Quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos et proiecerunt cadaver in sepulcro Elisei et abierunt. Quod cum tetigisset ossa Elisei, revixit homo et stetit super pedes suos. (Liber II Regum 13, 21)

  • Sepelieruntque eum in sepulcro suo in horto Oza; et regnavit Iosias filius eius pro eo. (Liber II Regum 21, 26)

  • Et portaverunt eum in curru servi sui mortuum de Mageddo et pertulerunt in Ierusalem et sepelierunt eum in sepulcro suo. Tulitque populus terrae Ioachaz filium Iosiae et unxerunt eum et constituerunt eum regem pro patre suo. (Liber II Regum 23, 30)

  • Et sepelierunt eum in sepulcro suo, quod foderat sibi in civitate David; posueruntque eum super lectum plenum aromatibus et variis unguentis, quae erant pigmentariorum arte confecta, et fecerunt in exsequiis eius combustionem splendidam valde. (Liber II Paralipomenon 16, 14)

  • Triginta duorum annorum fuit, cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Ierusalem. Obiitque nullo relicto desiderio sui; et sepelierunt eum in civitate David, verumtamen non in sepulcro regum. (Liber II Paralipomenon 21, 20)

  • Memor esto eius, fili, quoniam multa pericula vidit propter te in utero. Cum mortua fuerit, sepeli illam iuxta me in uno sepulcro. (Liber Thobis 4, 4)

  • gaudentque vehementer et laetantur sepulcro. (Liber Iob 3, 22)

  • Numquid narrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam et veritatem tuam in loco perditionis? (Liber Psalmorum 88, 12)

  • Et Ionathas et Simon tulerunt Iudam fratrem suum et sepelierunt eum in sepulcro patrum suorum in Modin. (Liber I Maccabaeorum 9, 19)

  • et, qui insepultos multos abiecerat, ipse illamentatus permansit nec exsequiis ullis neque patrio sepulcro participavit. (Liber II Maccabaeorum 5, 10)

  • Bona effusa in ore clauso quasi appositiones epularum circumpositae sepulcro. (Liber Ecclesiasticus 30, 18)

  • tu autem proiectus es de sepulcro tuo quasi stirps abominabilis, obvolutus cum his, qui interfecti sunt gladio et descenderunt ad lapides sepulcri, quasi cadaver conculcatum. (Liber Isaiae 14, 19)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina